Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.10a.1 | Cic. Fam. 5.10a.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.10b.1 |
5.10a.1
sed tamen , mi Cicero , quid facere possum ? omnia me hercule cupio , quae tu mi imperas . meam
animadversionem et supplicium , quo usurus eram in eum , quem cepissem , remitto tibi et condono ; quid illis respondere possum , qui ob sua bona direpta , navis expugnatas , fratres , liberos , parentis occisos actiones expostulant ? si me hercules Appios haberem , in cuius locum suffectus sum ,
tamen hoc sustinere non possem . quid ergo est ? faciam omnia sedulo , quae te sciam velle . defenditur a Q .Volusio , tuo discipulo , si forte ea res poterit adversarios fugare ; in eo maxima spes est .
5.10a.3
nos , si quid erit istic opus , defendes .
Caesar adhuc mi iniuriam facit ; de meis supplicationibus et rebus gestis Dalmaticis adhuc non refert , quasi vero non iustissimi triumphi in Dalmatia res gesserim ! nam , si hoc exspectandumst , dum totum bellum conficiam , viginti oppida
sunt Dalmatiae antiqua , quae ipsi sibi asciverunt , amplius sexaginta . haec nisi omnia expugno , si mihi supplicationes non decernuntur , longe alia condicione ego sum ac ceteri imperatores . . . .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 5.10a.1 | Cic. Fam. 5.10a.2 (English) | >>Cic. Fam. 5.10b.1 |